- ASA
- I.ASAHebr. Gap desc: Hebrew, Latine Medicus, aut Sanans, fil. Abiam, pronepos Solomonis, Rex Iudaeae, A. M. 3079. zelô verae pietatis, et virtute bellicâ praestans, profligavit Zerae Aethiopis exercitum numero 100000. 2. Chron. c. 14. v. 9. 10. Marrem Maacham a regni administratione removit, eo quod idolum sibi confecisset. 1. Reg. c. 15. v. 13. Ben-hadadi Syri operâ, Baasan Regem Israelis fugavir. Tandem podagrâ laborans, in Medicis magis, quam in Deco confisus mortuus est. A. M. 3120. regni 41. Vide 1. Reg. c. 15. v. 23. 2. Paral. c. 13. et seqq. Ioseph. l. 8. c. 6. Iud. Ant. Torniel. Salian. Capel. etc. Item levita, fil. Elcanae. 1. Paral. c. 9. v. 16.II.ASAin condimentis ciborum, apud Indiae quosdam populos, et praecipue Cambaiae provinc. incolas, sicuti Lasar apud Veteres unde nonnulli cum Lasare veterum eandem faciunt. Certe et modus eam praeparandi convenit ut inveterascere possit ac diu servari. In bubula nampque coria illam coniciunt sanguine bubluô prius illita et cumtritici farina permixto; quô modô Veteres sucum laseris praeparâsse, ex Plinio discimus. Interim longe aliam ab illo Asam esse, ostendit Salmas. ad Solin. p. 1025.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.